monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 37
{XV} Artemidorus hinc detrahit XXV p. Agrippa Caspium mare gentesque quae circa sunt et cum iis Armeniam, determinatas ab oriente oceano Serico, ab occidente Caucasi iugis, a meridie Tauri, a septentrione oceano Scythico, patere qua cognitum est CCCCLXXX in longitudinem, in latitudinem CCXC prodidit. non desunt vero qui eius maris universum circuitum a freto XXV p. tradunt.